monumenta.ch > Petrus de Vinea > bsbClm14439.75 > ad Romanos, 8 > sectio 1 > bnf15046.211 > bkeCod.16.203v > bnfGrec107.215 > bsbClm6224.165 > bnf6795.355 > bkeCod.16.93v > csg211.189 > csg899.42 > bnf15046.204 > sectio 6 > bavPal.lat.311.335 > sectio 73 > sectio 85 > bnf2443.4 > 1 > bnf9389.448 > bkeCod.16.52r > sectio 20 > sectio 6 > bkeCod.16.131v > bavPal.lat.311.319 > bnf8907.292 > bnf6387.19 > bumMs.H125.62 > bkeCod.16.31r > bnf15046.216 > bsbClm14056.114 > bkeCod.16.53r > sectio 46 > sectio 2 > csg566.113 > sectio 1 > bnf6620.35 > bnf15046.188 > admCod.164.132 > bnf6797.483 > bkeCod.16.83r > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 45, 9
Deus in medio eius, et non commovebitur. Saeviat mare, conturbentur montes: Deus in medio eius, et non commovebitur. Quid est, in medio eius? Tanquam Deus in uno loco stet, et circumdent eum qui credunt in eum. Ergo ambitur loco Deus, et lata sunt quae circumdant, in angusto est qui circumdatur? Absit. Nihil tale cogitetis de Deo, qui nullo capitur loco, cui sedes est conscientia piorum: et ita sedes Dei est in cordibus hominum, ut si homo ceciderit a Deo, Deus in se maneat, non quasi cadat, non inveniendo ubi sit. Magis enim te sublevat, ut in illo sis, quam in te incumbit, ut si te subduxeris, cadat. Ille si se subduxerit, cades tu: tu te si subduxeris, non cadet ille. Quid ergo est, Deus in medio eius? Hoc significat quod aequus est omnibus Deus, et personas non accipit. Quomodo enim illud quod in medio est, paria habet spatia ad omnes fines; ita Deus medius esse dicitur, aequaliter omnibus consulens. Deus in medio eius, et non commovebitur. Unde non commovebitur? Quia in medio eius Deus. Adiuvabit eam Deus vultu suo. Ille est, adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Adiuvabit eam Deus vultu suo. Quid est, vultu suo? Demonstratione sua. Quomodo se demonstrat Deus, et vultum eius videamus? Iam commemoro, didicistis praesentem Deum, didicimus per opera. Quando ab illo aliquid adiutorii accipimus, ita ut omnino non dubitemus a Domino nobis esse concessum, vultus Dei nobiscum est. Adiuvabit eam Deus vultu suo.